monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.280 > sectio 23 > sectio 8 > Genesis, 5 > Matthaeus, 27 > bnf10439.156 v > bnf17226.51 > bnf11947.242 v > sectio 14 > csg48.88 > 244 > sectio 5 > csg51.68 > sectio 13 > sectio 25 > sectio 3 > sectio 41 > sectio 3 > csg51.60 > sectio 12 > ad Corinthios I, 5 > sectio 14 > bsbClm6224.97 > bnf9389.52 > bnfGrec107.341 > csg51.17 > sectio 2 > Psalmi, 102 > Psalmi, 121 > sectio 19 > csg68.9 > sectio 32 > sectio 20 > bavPal.lat.311.189 > csg51.228 > bnf11947.241 v > csg75.67 > uwbM.p.th.q.1a.45 > bnfGrec107.737 > csg75.742 > sectio 8 > bnfGrec107.583 > bnf10439.167 r > sectio 21 > bsbClm6224.108 > sectio 130

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 5, 130
Qui autem tunc ita obturati sunt, quod nec propter corporalem castigationem quae eis a praepositis magistris suis in zelo meo infertur, nec propter timorem meum quoniam ego sum Deus nolens iniquitatem, nec propter amorem effusi sanguinis Filii mei qui pro ipsis passus est se corrigere volunt, sed fidelissimos amicos meos qui vias meas velociter currunt polluere sua putredine laborant; tunc ab amicis meis ne gregem meum contaminent ut lupi expellendi sunt, quemadmodum Paulus amicus meus hortatur dicens: Auferte malum ex vobis . Quid hoc? Vos qui in culmine regiminis estis, et qui in humilitate subiectionis manetis, expellite malum illud a vobis quod timorem meum contemnens mihi Creatori coeli et terrae contradicit, illud tam forti examinatione a vobis expellentes, ut in conscientia vestra radicem non figat, nec in consortio vestro pedem suum ponat, ne dulcia pigmenta bonorum operum in vobis vilescant.